| Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem | 4.72.1 |
| exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes. | |
| tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum, | |
| ut in usus militaris coria boum penderent, non intenta | |
| cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura, donec | 5 |
| Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga | |
| urorum delegit quorum ad formam acciperentur. id aliis | |
| quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolera- | |
| batur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi | |
| armenta sunt. ac primo boves ipsos, mox agros, pos- | 10 |
| tremo corpora coniugum aut liberorum servitio tradebant. | |
| hinc ira et questus et postquam non subveniebatur reme- | |
| dium ex bello. rapti qui tributo aderant milites et patibulo | |
| adfixi: Olennius infensos fuga praevenit receptus castello | |
| cui nomen Flevum; et haud spernenda illic civium socio- | 15 |
| rumque manus litora Oceani praesidebat. |