| Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro prae- | 4.73.1 |
| tore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia pe- | |
| ditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul | |
| utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto | |
| iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus. | 5 |
| igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo | |
| graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam | |
| Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros | |
| merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie | |
| compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum sub- | 10 |
| sidio missos. tum tres leves cohortes ac rursum duae, | |
| dein tempore interiecto alarius eques immissus: satis validi | |
| si simul incubuissent, per intervallum adventantes neque | |
| constantiam addiderant turbatis et pavore fugientium au- | |
| ferebantur. Cethego Labeoni legato quintae legionis quod | 15 |
| reliquum auxiliorum tradit. atque ille dubia suorum re | |
| in anceps tractus missis nuntiis vim legionum implorabat. | |
| prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso | |
| recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus. neque dux | |
| Romanus ultum iit aut corpora humavit, quamquam multi | 20 |
| tribunorum praefectorumque et insignes centuriones ceci- | |
| dissent. mox compertum a transfugis nongentos Roma- | |
| norum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in | |
| posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum | |
| manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, | 25 |
| postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procu- | |
| buisse. |