| Clarum inde inter Germanos Frisium nomen, dissi- | 4.74.1 |
| mulante Tiberio damna ne cui bellum permitteret. neque | |
| senatus in eo cura an imperii extrema dehonestarentur: | |
| pavor internus occupaverat animos cui remedium adula- | |
| tione quaerebatur. ita quamquam diversis super rebus | 5 |
| consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque | |
| circum Caesaris ac Seiani censuere crebrisque precibus | |
| efflagitabant visendi sui copiam facerent. non illi tamen | |
| in urbem aut propinqua urbi degressi sunt: satis visum | |
| omittere insulam et in proximo Campaniae aspici. eo venire | 10 |
| patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius | |
| durior congressus atque eo per ambitum et societate con- | |
| siliorum parabatur. satis constabat auctam ei adrogantiam | |
| foedum illud in propatulo servitium spectanti; quippe | |
| Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod | 15 |
| quisque ad negotium pergat: ibi campo aut litore iacentes | |
| nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus | |
| ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum: et | |
| revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu | |
| dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amici- | 20 |
| tiae gravis exitus imminebat. |