| At Tiberius, quod supremis in matrem officiis de- | 5.2.1 |
| fuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem nego- | |
| tiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab | |
| senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis | |
| admodum receptis et addito ne caelestis religio decerne- | 5 |
| retur: sic ipsam maluisse. quin et parte eiusdem epistulae | |
| increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique per- | |
| stringens. is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis | |
| feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis | |
| inridere solitus quarum apud praepotentis in longum | 10 |
| memoria est. |