| Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio: | 5.3.1 |
| nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio | |
| inveteratum erga matrem obsequium neque Seianus aude- | |
| bat auctoritati parentis antire: tunc velut frenis exoluti | |
| proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem lit- | 5 |
| terae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit | |
| vulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt. | |
| verba inerant quaesita asperitate: sed non arma, non re- | |
| rum novarum studium, amores iuvenum et impudicitiam | |
| nepoti obiectabat. in nurum ne id quidem confingere | 10 |
| ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, | |
| magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla | |
| ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem | |
| gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo | |
| Cotta Messalino cum atroci sententia. sed aliis a primori- | 15 |
| bus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe | |
| Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat. |