| Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum | 5.4.1 |
| actis delectus a Caesare eoque meditationes eius intro- | |
| spicere creditus. is fatali quodam motu (neque enim ante | |
| specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum | |
| imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus | 5 |
| ac monere consules ne relationem inciperent; disserebat- | |
| que brevibus momentis summa verti: posse quandoque | |
| <domus> Germanici exitium paenitentiae <esse> seni. simul | |
| populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit | |
| curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et | 10 |
| principe invito exitium domui eius intendi clamitat. ita | |
| nihil triste illo die patratum. ferebantur etiam sub nomi- | |
| nibus consularium fictae in Seianum sententiae, exercenti- | |
| bus plerisque per occultum atque eo procacius libidinem | |
| ingeniorum. unde illi ira violentior et materies criminandi: | 15 |
| spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum; | |
| audiri iam et legi novas contiones, nova patrum consulta: | |
| quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines | |
| pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent? |