| Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos | 5(6).9.1 |
| adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque | |
| per priora supplicia lenitis. igitur portantur in carcerem, | |
| filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro | |
| interrogaret quod ob delictum et quo traheretur; neque | 5 |
| facturam ultra et posse se puerili verbere moneri. tradunt | |
| temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici vir- | |
| ginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta | |
| compressam; exim oblisis faucibus id aetatis corpora in | |
| Gemonias abiecta. | 10 |