| Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae | 5(6).10.1 |
| sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici | |
| filium apud Cycladas insulas mox in continenti visum. et | |
| erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis | |
| velut adgnitus; per dolumque comitantibus adliciebantur | 5 |
| ignari fama nominis et promptis Graecorum animis ad nova | |
| et mira: quippe elapsum custodiae pergere ad paternos | |
| exercitus, Aegyptum aut Syriam invasurum, fingebant simul | |
| credebantque. iam iuventutis concursu, iam publicis studiis | |
| frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum | 10 |
| auditum id Poppaeo Sabino: is Macedoniae tum intentus | |
| Achaiam quoque curabat. igitur quo vera seu falsa antiret | |
| Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Eu- | |
| boeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein | |
| Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit; marique | 15 |
| alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum | |
| cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse | |
| M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse | |
| navem tamquam Italiam peteret. scripsitque haec Tiberio | |
| neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus. | 20 |