| Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto | 1.34.1 |
| impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belga- | |
| rum civitates in verba eius adigit. dehinc audito legionum | |
| tumultu raptim profectus obvias extra castra habuit, de- | |
| iectis in terram oculis velut paenitentia. postquam vallum | 5 |
| iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa | |
| manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut | |
| vacua dentibus ora contingeret; alii curvata senio membra | |
| ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta vide- | |
| batur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros | 10 |
| responsum; vexilla praeferri ut id saltem discerneret co- | |
| hortis: tarde obtemperavere. tunc a veneratione Augusti | |
| orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis | |
| laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legioni- | |
| bus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum | 15 |
| fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio | |
| haec vel murmure modico audita sunt. |