| Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census | 1.33.1 |
| accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius | |
| Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, | |
| ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set | |
| anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae | 5 |
| acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud popu- | |
| lum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus | |
| foret, libertatem redditurus; unde in Germanicum favor | |
| et spes eadem. nam iuveni civile ingenium, mira comitas et | |
| diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris. | 10 |
| accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in | |
| Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commo- | |
| tior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomi- | |
| tum animum in bonum vertebat. |