| Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vaecordia | 1.32.1 |
| constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis | |
| in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis | |
| materies et saeviendi principium. prostratos verberibus | |
| mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adae- | 5 |
| quarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos | |
| ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius | |
| cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae advol- | |
| veretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. | |
| Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud | 10 |
| posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter ob- | |
| stantis et armatos ferro viam patefecit. non tribunus ultra, | |
| non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias, stationes, | |
| et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. | |
| id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indi- | 15 |
| cium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti | |
| nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter | |
| silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes. |