| Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legio- | 1.31.1 |
| nes turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe | |
| fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret | |
| daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis. duo apud | |
| ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub | 5 |
| C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen | |
| summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui | |
| tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente am- | |
| bigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris | |
| exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesi- | 10 |
| manis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vice- | |
| sima legionibus: nam isdem aestivis in finibus Vbiorum | |
| habebantur per otium aut levia munia. igitur audito fine | |
| Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, | |
| lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes | 15 |
| animos: venisse tempus quo veterani maturam missionem, | |
| iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum ex- | |
| poscerent saevitiamque centurionum ulciscerentur. non | |
| unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec | |
| apud trepidas militum auris, alios validiores exercitus | 20 |
| respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in | |
| manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publi- | |
| cam, in suum cognomentum adscisci imperatores. |