| Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et | 1.30.1 |
| pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum | |
| cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documen- | |
| tum fidei tradidere. auxerat militum curas praematura | |
| hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi | 5 |
| tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae | |
| turbine atque unda raptabantur. durabat et formido cae- | |
| lestis irae, nec frustra adversus impios hebescere sidera, | |
| ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam | |
| si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo | 10 |
| suis quisque hibernis redderentur. primum octava, dein | |
| quinta decuma legio rediere: nonanus opperiendas Tiberii | |
| epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione | |
| imminentem necessitatem sponte praevenit. et Drusus non | |
| exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis conse- | 15 |
| derant, in urbem rediit. |