| Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consula- | 6.1.1 |
| tum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur- | |
| rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus | |
| an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem | |
| venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis | 5 |
| iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris | |
| repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomi- | |
| tis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pol- | |
| lueret. nec formam tantum et decora corpora set in his | |
| modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamen- | 10 |
| tum cupidinis habebat. tuncque primum ignota antea | |
| vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foedi- | |
| tate loci ac multiplici patientia; praepositique servi qui con- | |
| quirerent pertraherent, dona in promptos, minas adversum | |
| abnuentis, et si retinerent propinquus aut parens, vim | 15 |
| raptus suaque ipsi libita velut in captos exercebant. |