| At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liviae | 6.2.1 |
| flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae | |
| dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona | |
| Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam re- | |
| ferret. Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut | 5 |
| paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant, | |
| cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam | |
| magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. nam | |
| principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte | |
| ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius | 10 |
| defenderent. crediderat nimirum epistulae subsidio sibi | |
| alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem | |
| peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, | |
| egit grates benevolentiae patrum: sed quos omitti posse, | |
| quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honori- | 15 |
| bus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus? | |
| quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae | |
| gladios? neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret. | |
| haec adversus Togonium verbis moderans neque <ut> ultra | |
| abolitionem sententiae suaderet. | 20 |