| Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sen- | 6.5.1 |
| tentiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas | |
| data arguitur pleraque <in> C. Caesarem quasi incestae virili- | |
| tatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, | |
| novendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia | 5 |
| M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam | |
| disceptabat, addidisse: 'illos quidem senatus, me autem | |
| tuebitur Tiberiolus meus.' quae cuncta a primoribus civi- | |
| tatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem pro- | |
| vocavit. nec multo post litterae adferuntur quibus in | 10 |
| modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amici- | |
| tiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne | |
| verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas | |
| in crimen duceretur postulavit. |