| Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac | 6.4.1 |
| reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur. | |
| Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii | |
| Sabini et tunc luendae poenae primus fuit. inter quae | |
| Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua | 5 |
| accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxae | |
| conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda | |
| quae audivissent. Regulus manere tempus ultionis seque | |
| coram principe executurum; Trio aemulationem inter col- | |
| legas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respon- | 10 |
| dit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus | |
| oravit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper | |
| acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis. | |
| sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita. Haterius | |
| invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et | 15 |
| ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens | |
| inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra medi- | |
| tabatur. |