| Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei | 6.12.1 |
| de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum | |
| recipi inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus con- | |
| sultum postulaverat. quo per discessionem facto misit lit- | |
| teras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui | 5 |
| moris ob iuventam. Gallo exprobrabat quod scientiae | |
| caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam | |
| collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque | |
| carmine, apud infrequentem senatum egisset. simul com- | |
| monefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, | 10 |
| sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum | |
| deferrentur neque habere privatim liceret. quod a maiori- | |
| bus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capi- | |
| tolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam | |
| ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu | 15 |
| plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana | |
| ope potuissent vera discernere. igitur tunc quoque notioni | |
| quindecimvirum is liber subicitur. |