| Namque antea profectis domo regibus ac mox magi- | 6.11.1 |
| stratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur | |
| qui ius redderet ac subitis mederetur; feruntque ab Ro- | |
| mulo Dentrem Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam | |
| Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium im- | 5 |
| positos. dein consules mandabant; duratque simulacrum | |
| quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus | |
| usurpet. ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Maece- | |
| natem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Ita- | |
| liam praeposuit: mox rerum potitus ob magnitudinem populi | 10 |
| ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret | |
| servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat. | |
| primusque Messala Corvinus eam potestatem et paucos | |
| intra dies finem accepit quasi nescius exercendi; tum | |
| Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie tolera- | 15 |
| vit; dein Piso viginti per annos pariter probatus publico | |
| funere ex decreto senatus celebratus est. |