| Ne feminae quidem exsortes periculi. quia occu- | 6.10.1 |
| pandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusa- | |
| bantur; necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, | |
| quod filii necem flevisset. haec apud senatum: nec secus | |
| apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad | 5 |
| mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti | |
| et apud Capreas individui, Vescularius insidiarum in Libo- | |
| nem internuntius; Marino participe Seianus Curtium Atti- | |
| cum oppresserat. quo laetius acceptum sua exempla in | |
| consultores recidisse. | 10 |
| Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta clari- | |
| tudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor | |
| et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. pa- | |
| trem ei censorium fuisse memoravi; aetas ad octogesimum | |
| annum processit; decus triumphale in Thraecia meruerat. | 15 |
| sed praecipua ex eo gloria quod praefectus urbi recens | |
| continuam potestatem et insolentia parendi graviorem mire | |
| temperavit. |