| Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret | 6.9.1 |
| quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusa- | |
| tores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte | |
| multarentur. | |
| Secutae dehinc Tiberii litterae in Sex. Vistilium praeto- | 5 |
| rium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam trans- | |
| tulerat. causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat | |
| quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto | |
| habita fides. atque ob id convictu principis prohibitus cum | |
| senili manu ferrum temptavisset, obligat venas; precatus- | 10 |
| que per codicillos, immiti rescripto venas resolvit. acervatim | |
| ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul | |
| ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus | |
| Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis | |
| honoribus. contremuerantque patres (nam quotus quisque | 15 |
| adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers | |
| erat?), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter in- | |
| dices, Appium et Calvisium discrimini exemisset. Caesar | |
| Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu | |
| nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis. | 20 |