| Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam ceteri falso | 6.8.1 |
| exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus, | |
| amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: 'for- | |
| tunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere | |
| crimen quam abnuere: sed utcumque casura res est, fatebor | 5 |
| et fuisse me Seiano amicum et ut essem expetisse et post- | |
| quam adeptus eram laetatum. videram collegam patris | |
| regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia | |
| simul obeuntem. illius propinqui et adfines honoribus | |
| augebantur; ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris | 10 |
| amicitiam validus: contra quibus infensus esset, metu ac | |
| sordibus conflictabantur. nec quemquam exemplo adsumo: | |
| cunctos qui novissimi consilii expertes fuimus meo unius | |
| discrimine defendam. non enim Seianum Vulsiniensem | |
| set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occu- | 15 |
| paverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua | |
| officia in re publica capessentem colebamus. non est | |
| nostrum aestimare quem supra ceteros et quibus de causis | |
| extollas: tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis | |
| obsequii gloria relicta est. spectamus porro quae coram | 20 |
| habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi | |
| nocendive potentia, quae Seiano fuisse nemo negaverit. | |
| abditos principis sensus et si quid occultius parat exqui- | |
| rere inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. ne, patres | |
| conscripti, ultimum Seiani diem sed sedecim annos cogi- | 25 |
| taveritis. etiam Satrium atque Pomponium venerabamur; | |
| libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico | |
| accipiebatur. quid ergo? indistincta haec defensio et pro- | |
| misca dabitur? immo iustis terminis dividatur. insidiae | |
| in rem publicam, consilia caedis adversum imperatorem | 30 |
| puniantur: de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et | |
| nos absolverit.' |