| Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui | 6.16.1 |
| pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Cae- | |
| saris qua de modo credendi possidendique intra Italiam ca- | |
| vetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum post- | |
| ponitur. sane vetus urbi faenebre malum et seditionum dis- | 5 |
| cordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis | |
| quoque et minus corruptis moribus. nam primo duodecim | |
| tabulis sanctum ne quis unciario faenore amplius exerceret, | |
| cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione | |
| tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura. | 10 |
| multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties | |
| repressae miras per artes rursum oriebantur. sed tum | |
| Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine peri- | |
| clitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres | |
| (neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe | 15 |
| petivere; et concedente annus in posterum sexque menses | |
| dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque | |
| componerent. |