| Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium | 6.17.1 |
| aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis | |
| signatum argentum fisco vel aerario attinebatur. ad hoc | |
| senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris | |
| per Italiam conlocaret. sed creditores in solidum appella- | 5 |
| bant nec decorum appellatis minuere fidem. ita primo con- | |
| cursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque | |
| quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium | |
| mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris | |
| condiderant. copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis | 10 |
| obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provol- | |
| vebantur; eversio rei familiaris dignitatem ac famam prae- | |
| ceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas | |
| milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per | |
| triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. | 15 |
| sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores re- | |
| perti. neque emptio agrorum exercita ad formam senatus | |
| consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine. |