| Dein redeunt priores metus postulato maiestatis | 6.18.1 |
| Considio Proculo; qui nullo pavore diem natalem celebrans | |
| raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et | |
| sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante | |
| Q. Pomponio. is moribus inquies haec et huiusce modi a se | 5 |
| factitari praetendebat ut parta apud principem gratia peri- | |
| culis Pomponii Secundi fratris mederetur. etiam in Pompe- | |
| iam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum | |
| socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixe- | |
| rat. pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praeto- | 10 |
| rius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere. datum erat | |
| crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum Cn. | |
| Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theo- | |
| phani caelestis honores Graeca adulatio tribuerat. |