| Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod | 6.27.1 |
| Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum | |
| Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum | |
| plerique meminerant. extremo anni mors Aelii Lamiae | |
| funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae ima- | 5 |
| gine tandem exolutus urbi praefuerat. genus illi decorum, | |
| vivida senectus; et non permissa provincia dignationem | |
| addiderat. exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore | |
| defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egre- | |
| gium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere | 10 |
| id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas | |
| consularium aliqui capessere provincias adigerentur, oblitus | |
| Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum | |
| attineri. obiit eodem anno et M'. Lepidus de cuius mode- | |
| ratione atque sapientia in prioribus libris satis conlocavi. | 15 |
| neque nobilitas diutius demonstranda est: quippe Aemi- | |
| lium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem | |
| familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere. |