| Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum sae- | 6.28.1 |
| culorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit prae- | |
| buitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum | |
| multa super eo miraculo disserendi. de quibus congruunt | |
| et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet. | 5 |
| sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris | |
| avibus diversum consentiunt qui formam eius effinxere: de | |
| numero annorum varia traduntur. maxime vulgatum quin- | |
| gentorum spatium: sunt qui adseverent mille quadringentos | |
| sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum, | 10 |
| post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Mace- | |
| donibus tertius regnavit, in civitatem cui Heliopolis nomen | |
| advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu novam | |
| faciem mirantium. sed antiquitas quidem obscura: inter | |
| Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni | 15 |
| fuerunt. unde non nulli falsum hunc phoenicem neque | |
| Arabum e terris credidere, nihilque usurpavisse ex his quae | |
| vetus memoria firmavit. confecto quippe annorum numero, | |
| ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim | |
| genitalem adfundere ex qua fetum oriri; et primam adulto | 20 |
| curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato | |
| murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, | |
| par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram | |
| perferre atque adolere. haec incerta et fabulosis aucta: | |
| ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non | 25 |
| ambigitur. |