| At Romae caede continua Pomponius Labeo, quem | 6.29.1 |
| praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas venas sanguinem | |
| effudit; aemulataque est coniunx Paxaea. nam promptas | |
| eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati | |
| publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se | 5 |
| statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pre- | |
| tium festinandi. sed Caesar missis ad senatum litteris | |
| disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent ami- | |
| citias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere: id | |
| se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male admini- | 10 |
| stratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam | |
| invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi no- | |
| centem periculi tamen expertem fuisse. Mamercus dein | |
| Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis | |
| causis, vita probrosus. nihil hunc amicitia Seiani, sed labe- | 15 |
| fecit haud minus validum ad exitia Macronis odium, qui | |
| easdem artes occultius exercebat detuleratque argumen- | |
| tum tragoediae a Scauro scriptae, additis versibus qui in | |
| Tiberium flecterentur: verum ab Servilio et Cornelio accu- | |
| satoribus adulterium Liviae, magorum sacra obiectabantur. | 20 |
| Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem ant- | |
| iit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et | |
| particeps fuit. |