| Ac tamen accusatores, si facultas incideret, poenis | 6.30.1 |
| adficiebantur, ut Servilius Corneliusque perdito Scauro fa- | |
| mosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis | |
| ceperant, in insulas interdicto igni atque aqua demoti sunt. | |
| et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, | 5 |
| sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Se- | |
| iani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe | |
| exigitur. Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae | |
| legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae | |
| clementiae, modicus severitate et proximo quoque exer- | 10 |
| citui per L. Apronium socerum non ingratus. unde fama | |
| constans ausum mittere ad Caesarem litteras, adfinitatem | |
| sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam; | |
| perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem | |
| eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum. sibi fidem | 15 |
| integram et, si nullis insidiis peteretur, mansuram; succes- | |
| sorem non aliter quam indicium mortis accepturum. firma- | |
| rent velut foedus, quo princeps ceterarum rerum poteretur, | |
| ipse provinciam retineret. haec, mira quamquam, fidem | |
| ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium inco- | 20 |
| lumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum | |
| sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam vi | |
| stare res suas. |