| C. Cestio M. Servilio consulibus nobiles Parthi in | 6.31.1 |
| urbem venere, ignaro rege Artabano. is metu Germanici | |
| fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, | |
| saevitiam in popularis sumpsit, fretus bellis quae secunda | |
| adversum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem | 5 |
| Tiberii ut inermem despiciens avidusque Armeniae, cui de- | |
| functo rege Artaxia Arsacen liberorum suorum veterrimum | |
| imposuit, addita contumelia et missis qui gazam a Vonone | |
| relictam in Syria Ciliciaque reposcerent; simul veteres Per- | |
| sarum ac Macedonum terminos seque invasurum possessa | 10 |
| Cyro et post Alexandro per vaniloquentiam ac minas iacie- | |
| bat. sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus | |
| auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et | |
| proximus huic Abdus ademptae virilitatis. non despectum | |
| id apud barbaros ultroque potentiam habet. ii adscitis et | 15 |
| aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae | |
| rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut | |
| nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma posce- | |
| bant: nomine tantum et auctore opus [ut] sponte Caesaris | |
| ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur. | 20 |