| Cupitum id Tiberio: ornat Phraaten accingitque | 6.32.1 |
| paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu | |
| res externas moliri, arma procul habere. interea cognitis | |
| insidiis Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae | |
| inardescere. et barbaris cunctatio servilis, statim exequi | 5 |
| regium videtur: valuit tamen utilitas, ut Abdum specie | |
| amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sin- | |
| nacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur. | |
| et Phraates apud Syriam dum omisso cultu Romano, cui | |
| per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis | 10 |
| moribus impar morbo absumptus est. sed non Tiberius | |
| omisit incepta: Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum | |
| Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten | |
| deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium | |
| obtinebat; et cunctis quae apud Orientem parabantur | 15 |
| L. Vitellium praefecit. eo de homine haud sum ignarus | |
| sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari; ceterum | |
| regendis provinciis prisca virtute egit. unde regressus et | |
| formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servi- | |
| tium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris | 20 |
| habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae | |
| senectus flagitiosa oblitteravit. |