| Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio | 6.34.1 |
| Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, | |
| adequitare castris, infensare pabula; ac saepe <in> modum | |
| obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum | |
| insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium. atque | 5 |
| illis sola in equite vis: Pharasmanes et pedite valebat. nam | |
| Hiberi Albanique saltuosos locos incolentes duritiae patien- | |
| tiaeque magis insuevere; feruntque se Thessalis ortos, qua | |
| tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea | |
| liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos | 10 |
| repetivit. multaque de nomine eius et oraclum Phrixi | |
| celebrant; nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse | |
| Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit. ceterum | |
| derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudi- | |
| nem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- | 15 |
| nario milite disserebat; Pharasmanes integros semet a | |
| Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris | |
| victores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos; | |
| simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, | |
| hinc viros, inde praedam ostendere. | 20 |