Enimvero apud Sarmatas non una vox ducis: se
|
6.35.1
|
quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent: impetu
|
|
et comminus praeveniendum. variae hinc bellantium species,
|
|
cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret
|
|
turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu,
|
5
|
quo brevius valent, contis gladiisque ruerent; modo equestris
|
|
proelii more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta
|
|
acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur.
|
|
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem
|
|
pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus
|
10
|
vulneribus pedites adflictabant. inter quae Pharasmanes
|
|
Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt,
|
|
conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, in-
|
|
stantius Pharasmanes; nam vulnus per galeam adegit. nec
|
|
iterare valuit, praelatus equo et fortissimis satellitum prote-
|
15
|
gentibus saucium: fama tamen occisi falso credita exterruit
|
|
Parthos victoriamque concessere.
|
|