| Mox Artabanus tota mole regni ultum iit. peritia | 6.36.1 |
| locorum ab Hiberis melius pugnatum; nec ideo abscedebat, | |
| ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tam- | |
| quam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset. | |
| tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente | 5 |
| Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proelio- | |
| rum exitiosum. igitur Sinnaces, quem antea infensum memo- | |
| ravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc | |
| continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad- | |
| fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia | 10 |
| subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. nec iam | |
| aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori | |
| custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque | |
| boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur ministri | |
| sceleribus. his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae | 15 |
| fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque | |
| per adfinitatem innexus erat: atque interim posse Parthos | |
| absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam | |
| mutari. |