| At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum | 6.37.1 |
| regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capes- | |
| sere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit. | |
| sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, | |
| ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae | 5 |
| Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, | |
| simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, | |
| auspicium prosperi transgressus. quidam callidius interpre- | |
| tabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum | |
| quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum | 10 |
| instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. sed | |
| ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospa- | |
| des multis equitum milibus in castra venit, exul quondam | |
| et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius | |
| auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita | 15 |
| amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis | |
| qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopo- | |
| tamiae nomen acceperunt. neque multo post Sinnaces | |
| auget copias, et columen partium Abdagaeses gazam et | |
| paratus regios adicit. Vitellius ostentasse Romana arma | 20 |
| satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis | |
| avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, | |
| illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque | |
| suum et fidem retinerent. exim cum legionibus in Syriam | |
| remeavit. | 25 |