| Ac si statim interiora ceterasque nationes petivisset, | 6.43.1 |
| oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant: | |
| adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artaba- | |
| nus contulerat, dedit spatium exuendi pacta. nam Phraates | |
| et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut | 5 |
| concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen | |
| qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere; | |
| isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta | |
| arcu expediens. ac primo tamquam dolus pararetur territus, | |
| ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur ani- | 10 |
| mum et quae repentina mutatio exquirit. tum Hiero pueri- | |
| tiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium | |
| sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in | |
| Abdagaesis domo. |