| Sensit vetus regnandi falsos in amore odia non fingere. | 6.44.1 |
| nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, | |
| pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum | |
| paenitentiam; neque exuerat paedorem ut vulgum misera- | |
| tione adverteret. non fraus, non preces, nihil omissum | 5 |
| quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. iamque multa | |
| manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul | |
| fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret | |
| contra an bellum cunctatione tractaret. quibus proelium et | |
| festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris | 10 |
| fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disse- | |
| runt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant. | |
| verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, | |
| ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a | |
| tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus | 15 |
| misisset fortunam temptarent. ea sententia valuit, quia plu- | |
| rima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad | |
| pericula erat. sed fugae specie discessum; ac principio a | |
| gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Arta- | |
| bani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore | 20 |
| proditionis omnis exolvit. |