| Idem annus gravi igne urbem adficit, deusta parte | 6.45.1 |
| circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino; quod dam- | |
| num Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum | |
| pretiis. milies sestertium in munificentia <ea> conlocatum, | |
| tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedifica- | 5 |
| tionibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum | |
| Augusto et scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta, | |
| contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit. | |
| sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri | |
| Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius, | 10 |
| Rubellius Blandus delecti additusque nominatione consulum | |
| P. Petronius. et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique | |
| in principem honores; quos omiserit receperitve in incerto | |
| fuit ob propinquum vitae finem. neque enim multo post | |
| supremi Tiberio consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magi- | 15 |
| stratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam | |
| G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat | |
| impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettu- | |
| li, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere | |
| pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum domi- | 20 |
| nationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simula- | |
| tionum tamen falsa in sinu avi perdidicerat. |