| Gnarum hoc principi, eoque dubitavit de tradenda re | 6.46.1 |
| publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus san- | |
| guine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, | |
| Germanici filio robur iuventae, vulgi studia, eaque apud | |
| avum odii causa. etiam de Claudio agitanti, quod is com- | 5 |
| posita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens | |
| eius obstitit. sin extra domum successor quaereretur, ne | |
| memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et con- | |
| tumelias verterent metuebat: quippe illi non perinde curae | |
| gratia praesentium quam in posteros ambitio. mox incertus | 10 |
| animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit, | |
| iactis tamen vocibus per quas intellegeretur providus futuro- | |
| rum; namque Macroni non abdita ambage occidentem ab | |
| eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, | |
| forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia | 15 |
| et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit. simul | |
| crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci | |
| alterius vultu, 'occides hunc tu' inquit 'et te alius.' sed | |
| gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in pa- | |
| tientia firmitudinem simulans solitusque eludere medico- | 20 |
| rum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad | |
| internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii | |
| indigerent. |