| Igitur Domitius defensionem meditans, Marsus tam- | 6.48.1 |
| quam inediam destinavisset, produxere vitam: Arruntius, | |
| cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem om- | |
| nibus decora respondit: sibi satis aetatis neque aliud paeni- | |
| tendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam sene- | 5 |
| ctam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui | |
| potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens. | |
| sane paucos ad suprema principis dies posse vitari: quem ad | |
| modum evasurum imminentis iuventam? an, cum Tiberius | |
| post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus | 10 |
| et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum | |
| omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Ma- | |
| crone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum de- | |
| lectus plura per scelera rem publicam conflictavisset? pro- | |
| spectare iam se acrius servitium eoque fugere simul acta | 15 |
| et instantia. haec vatis in modum dictitans venas resolvit. | |
| documento sequentia erunt bene Arruntium morte usum. | |
| Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in | |
| carcerem fertur. stuprorum eius ministri, Carsidius Sacer- | |
| dos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregel- | 20 |
| lanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in | |
| Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, | |
| quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum | |
| insontis. |