| Isdem diebus Sex. Papinius consulari familia repen- | 6.49.1 |
| tinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore. | |
| causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsen- | |
| tationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum | |
| effugium non nisi morte inveniret. igitur accusata in senatu, | 5 |
| quamquam genua patrum advolveretur luctumque commu- | |
| nem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum | |
| aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, | |
| urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius | |
| lubricum iuventae exiret. | 10 |