| Interea legati ab senatu regressum iam apud aram | 1.39.1 |
| Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima | |
| atque vicesima, veteranique nuper missi sub vexillo hiema- | |
| bant. pavidos et conscientia vaecordes intrat metus ve- | |
| nisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem | 5 |
| expresserant. utque mos vulgo quamvis falsis reum sub- | |
| dere, Munatium Plancum consulatu functum, principem | |
| legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte | |
| concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occi- | |
| piunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra- | 10 |
| ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu | |
| subigunt. mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita | |
| consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt con- | |
| tumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas | |
| fuga impediverat; neque aliud periclitanti subsidium quam | 15 |
| castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus | |
| religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim | |
| extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi | |
| Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum | |
| commaculavisset. luce demum, postquam dux et miles et | 20 |
| facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad | |
| se Plancum imperat recepitque in tribunal. tum fatalem | |
| increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, | |
| cur venerint legati aperit; ius legationis atque ipsius | |
| Planci gravem et immeritum casum, simul quantum de- | 25 |
| decoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis | |
| quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum | |
| dimittit. |