| Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non | 1.40.1 |
| ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra | |
| rebellis auxilium: satis superque missione et pecunia et | |
| mollibus consultis peccatum. vel si vilis ipsi salus, cur | |
| filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et | 5 |
| omnis humani iuris violatores haberet? illos saltem avo et | |
| rei publicae redderet. diu cunctatus aspernantem uxorem, | |
| cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula | |
| testaretur, postremo uterum eius et communem filium | |
| multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat | 10 |
| muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvu- | |
| lum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum | |
| coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui | |
| manebant. |