| Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut | 1.41.1 |
| in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum | |
| auris oraque advertere: progrediuntur contuberniis. quis | |
| ille flebilis sonus? quod tam triste? feminas inlustris, non | |
| centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae | 5 |
| uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treviros [et] exter- | |
| nae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae, | |
| Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, | |
| praeclara pudicitia; iam infans in castris genitus, in contu- | |
| bernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam | 10 |
| appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo | |
| tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam | |
| invidia in Treviros: orant obsistunt, rediret maneret, pars | |
| Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. | |
| isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita | 15 |
| coepit. |