| 'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores | 1.42.1 |
| sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum | |
| ceteri exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos | |
| pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a | |
| furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, | 5 |
| meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pro- | |
| nepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant. quid | |
| enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod | |
| nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium | |
| imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis? an civis, | 10 |
| quibus tam proiecta senatus auctoritas? hostium quoque | |
| ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. divus Iulius | |
| seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vo- | |
| cando qui sacramentum eius detrectabant: divus Augustus | |
| vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum | 15 |
| eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles asper- | |
| naretur, tamen mirum et indignum erat. primane et | |
| vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot | |
| proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro | |
| gratiam refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis | 20 |
| e provinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius veteranos | |
| non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici | |
| centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine | |
| castra, flumina, meque precariam animam inter infensos | |
| trahere. | 25 |