| 'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod | 1.43.1 |
| pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi | |
| amici? melius et amantius ille qui gladium offerebat. ceci- | |
| dissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius; | |
| legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam | 5 |
| sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque | |
| enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus | |
| istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compres- | |
| sisse Germaniae populos. tua, dive Auguste, caelo recepta | |
| mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum | 10 |
| militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc | |
| maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant. vos | |
| quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si | |
| legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et | |
| filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos: id | 15 |
| stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum erit.' |