| Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae, | 6.51.1 |
| quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptio- | |
| nibus transierit. casus prima ab infantia ancipites; nam | |
| proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti pri- | |
| vignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus | 5 |
| et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere; etiam | |
| frater eius Drusus prosperiore civium amore erat. sed | |
| maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impu- | |
| dicitiam uxoris tolerans aut declinans. dein Rhodo regressus | |
| vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae | 10 |
| arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit. morum quoque | |
| tempora illi diversa: egregium vita famaque quoad privatus | |
| vel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac subdolum | |
| fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus super- | |
| fuere; idem inter bona malaque mixtus incolumi matre; | 15 |
| intestabilis saevitia sed obtectis libidinibus dum Seianum | |
| dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora pro- | |
| rupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio | |
| utebatur. |