LIBER XI
|
|
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse
|
11.1.1
|
quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians,
|
|
quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat,
|
|
Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius
|
|
Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret
|
5
|
Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
|
|
praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi <G.> Caesaris
|
|
non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque
|
|
facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per
|
|
provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando
|
10
|
genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus
|
|
subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. at
|
|
Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam
|
|
opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit,
|
|
a quo repertus est apud Baias vinclisque inditis in urbem
|
15
|
raptus.
|
|