| Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, | 11.2.1 |
| Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos | |
| pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, | |
| exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis | |
| obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus et 'inter- | 5 |
| roga' inquit, 'Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur.' | |
| ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum | |
| Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit. quibus | |
| abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum | |
| sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui | 10 |
| terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo | |
| ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se | |
| maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discu- | |
| buisset, atque ille functam fato responderet. |