| Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, | 11.3.1 |
| commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis | |
| matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in | |
| rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, | |
| quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum | 5 |
| mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii verba | |
| in eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam | |
| inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus | |
| ait: et usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto | |
| corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii | 10 |
| vel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude | |
| muliebri et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit, | |
| viso tamen ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne | |
| opacitas arborum vapore ignis minueretur: tantum illi | |
| securitatis novissimae fuit. | 15 |